Magna Excitatio Prima,[1] Anglice First Great Awakening, fuit motus redintegrationis Christianae qui Europam Protestantem et Americam Britannicam adfecit, praecipue colonias Americanas inter 1730 at 1750, religionem Americanam perpetuo mutans. Consecutus est hic motus praedicationem potentem quae auditoribus sensum instillavit altissimae revelationis personalis eorum necessitatis salutis per Iesum Christum effectae. Motus, se ex ritibus et caerimoniis avellens, Christianitatem acriter personalem inter homines mediocres per altum convictionis spiritualis et redemptionis sensum nutritum fecit, et hominibus ipsos se inspicere et se novis morum normis obligare suasit.[2]
Motus eventus maximi momenti in Nova Anglia fuit, qui auctoritatem institutam provocavit et malevolentiam instigavit inter traditionalistas veteres, qui usitatos ritus et doctrinas conservare volebant, et redintegrationistas novos, qui effectum animi motus et convictionem personalem suadebant. Magnos habuit effectus, Ecclesiam Congregationalem, Ecclesiam Presybterianam, Nederlandicam Ecclesiam Refectam, et Germanicam Ecclesiam Refectam reficiens, ac Baptistas et Anglicanos Methodisticos confirmans. Vix autem plurimos Anglicanos et Tremebundos adfecit.[3] In nonnullis locis, Christianitatem servis Africanis tulit.
Magna Excitatio Prima, Magnae Excitationis Secundae dissimilis, quae circa 1800 coepit et homines extra ecclesiam attigit, homines excitavit qui socii ecclesiae iam fuerunt, et quorum ritus, pietatem, et cognitio sui mutavit. Ad evangelicas Reformationis Protestantis postulationes, Christiani Americani saeculi duodevicensimi addere coeperunt divinas Spiritus Sancti manifestationes et conversiones quae ardentem Dei amorem in fidelibus novis inseverunt. Conventus redintegrationis haec signa repraesentaverunt, et evangelicalismum nuper creatum in prima republica sparserunt.[4]